Mont d’an endalc’had

Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/538

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
506
antifonennou d’ar verc’hes.

cata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende. O clemens ! o pia ! o dulcis Virgo Maria !





COMMUN AR ZENT.
————
GOUSPEROU AN EBESTEL.

Ps. Dixit, paj. 496 ; Ps. Laudate, pueri, paj. 498.

Psalm 115.

Credidi, propter quod locutus sum : ego autem humiliatus sum nimis.

Ego dixi in excessu meo : omnis homo mendax.

Quid retribuam Domino : pro omnibus quæ retribuit mihi ?

Calicem salutaris accipiam : et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus : pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

O Domine ! quia ego servus tuus : ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.

Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus : in atriis domûs Domini, in medio tuî, Jerusalem !

Gloria Patri, etc.