Quia illic sederunt sedes in judicio : sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua : et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos : loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri : quæsivi bona tibi.
Gloria Patri, etc. :
Nisi Dominus ædificaverit domum : in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem : frustrà vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite, postquàm sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cùm dederit dilectis suis somnum : eccè hæreditas Domini, filii ; merces, fructus ventris.
Sicut sagittæ in manu potentis : ità filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur, cùm loquetur inimicis suis in porta.
Gloria Patri, etc.
Lauda, Jerusalem, Dominum : lauda Deum tuum, Sion.
Quoniàm confortavit seras portarum tuarum : benedixit filiis tuis in te.