Excelsos super omnes gentes Dominus : et super coelos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat : et humilia respicit in cœlo et in terra ?
Suscitans à terra inopem : et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cum principibus : cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo : matrem filiorum lætantem.
Gloria Patri, etc.
In exitu Israël de Ægypto : domus Jacob de populo barbaro.
Facta est Judæa sanctificatio ejus : Israël potestas ejus.
Mare vidit et fugit : Jordanis conversus est retrorsùm.
Montes exsultaverunt ut arietes : et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi, mare, quòd fugisti : et tu, Jordanis, quia conversus est retrorsùm ?
Montes exsultâstis sicut arietes : et colles sicut agni ovium.
A facie Domini mota est terra : à facie Dei Jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum : et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordia tua et veritate tua nequandò dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
Deus autem noster in cœlo : omnia quæcumque voluit fecit.