Pajenn:Kantikou brezonek eskopti Zan-Briek ha Landreger.djvu/202

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ


— 197 —

Urbs Briocensis, tuus ecce Præsul
Æthera scandit.

2. Qui Deo plenus super astra fulget,
Hac die turmis Superum verendis
Additur : pronus meritos et orbis
Reddit honores.

3. Igne quæ sacro caluere membra,
Invium corpus maculis pudoris,
Non jacent, cœlo prohibente, putris
Vermibus esca.

4. Mille portentis tumulus coruscat :
Quæ Patris supplex veneratur ossa,
Turba languentum reperit petitam.
Ægra salutem.

5. Hic puer mersus rapidis sub undis
Redditur vitæ ; pedibus resurgit
Hic genu nixus, manibusque reptans;
Detumet hydrops.

6. Huc volant gentes, memores rependunt
Dona certatim : cumulantur aræ;
Præsulis sacras rediviva virtus
Perficit ædes.

7. Urbs nimis felix, veneranda tellus.
Inclyti dives cinerum Patroni,
Vindicis sistunt quoties ruentem
Numinis iram ?

8. Summa laus Patri, genitoque Verbo;
Laus tibi compar, utriusque nexus,
Nos bonus per quem societ superno
Christus ovili. Amen.

V./ Salvum fecit Dominus Christum suum.

R/. Exaudiet illum de cœlo sancto suo.

————


Zul braz ar Rizera.

1. Te gestientem gaudiis,
Te sauciam doloribus,
(...)
[Ha kemend-all.]