Pajenn:Kantikou brezonek eskopti Zan-Briek ha Landreger.djvu/198

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ


— 193 —

4. Choris beatis Virginum
(...)
[Ha kemend-all.]

V/. Precibus et meritis beatæ Joannæ, alleluia.

R/. Propitius esto, Domine, populo tuo, alleluia.

————


Gouel Zant Ervoan.

l.Quis poli sedem novus intrat hospes,
Et ciet festos super astra plausus ?
Scilicet splendet socius supernis
Civibus Yvo.

2. Yvo virtutis fideique custos,
Integræ solers probitatis altor,
Juris assertor, domitorque fraudis
Æthere regnat.

3. En triumphantem comitatur omnis
Ordo virtutum, niveusque candor,
Et pudor castus, pietasque vani
Nescia fastus.

4. Ducit aeternis radiata flammis
Charitas agmen, sua seque donans
Fratribus, fratrum memori faventum
Cincta corona.

5. Yvo, qui mixtus superis vocari
Pauperis gaudes viduæquæ [sic] tutor,
Fac tibi tritos studeant patroni
Pergere calles.

6. Laus sit excelsæ Triadi perennis,
Quae tibi præbens meritos honores,
Det tuis nobis precibus beatæ
Gaudia vitæ. Amen.

V/. Optavi, et datus est mihi sensus (T. P. Alleluia.)

R/. Invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ. (T. P. Alleluia )

————


Gouel ar Pantekost.

1. Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple superna gratia
Quæ tu creasti pectora.