Facta est Judæa sanctificatio ejus : Israël potestas ejus.
Mare vidit, et fugit Jordanis conversus est retrorsùm.
Montes exultaverunt ut arietes : et colles sicut agni ovium.
Quid est, mare, quod fugisti ? : et tu Jordanis, quia conversus es retrorsùm.
Montes exultastis sicut arietes : et colles sicut agni ovium ?
A facie Domini mota est terra : a facie Dei Jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum : et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam.
Super misericordiâ tuâ et veritate tuâ : nequando dicant gentes : ubi est Deus eorum.
Deus autem noster in cœlo : omnia quæcumque voluit, fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum : opera manuum hominum.
Os habent et non loquentur : oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient : nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent et non ambulabunt : non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea : et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israël speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum speraverunt in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.
18*