Ofiç an Anaon, d’ar Gousperou.

Eus Wikimammenn
Aller à la navigation Aller à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 492-496)



D’AR GOUSPEROU.
Psalm 114.

Dilexi, quoniam exaudiet Dominus : vocem orationis meæ.

Quia inclinavit aurem suam mihi : et in diebus meis invocabo.

Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me.

Tribulationem et dolorem inveni : et nomen Domini invocavi.

O Domine ! libera animam meam : misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

Custodiens parvulos Dominus : humiliatus sum et liberavit me.

Convertere, anima mea, in requiem tuam : quia Dominus benefecit tibi.

Qui eripuit animam meam de morte : oculos meos à lacrymis, pedes meos à lapsu.

Placebo Domino : in regione vivorum.

Requiem æternam, etc.

Ant. Placebo Domino : in regione vivorum.


Psalm 119.

Ad Dominum, cùm tribularer, clamavi: et exaudivit me.

Domine, libera animam meam a labiis iniquis : et à lingua dolosa.

Quid detur tibi aut quid apponatur tibi : ad linguam dolosam ?

Sagittæ potentis acutæ : cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi ! quia incolatus meus prolongatus est ; habitavi cum habitantibus Cedar : multùm incola fuit anima mea.

Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cùm loquebar illis, impugnabant me gratis.

Requiem æternam, etc.

Ant. Heu mihi ! Domine, quia incolatus meus prolongatus est.

Psalm 120.

Levavi oculos meos in montes  : undè veniet auxilium mihi.

Auxilium meum à Domino  : qui fecit cœlum et terram.

Non det in commotionem pedem tuum : neque dormitet qui custodit te.

Eccè non dormitabit, neque dormiet : qui custodit Isræl.

Dominus custodit te, Dominus protectio tua : super manum dexteram tuam.

Per diem sol non uret te : neque luna per noctem.

Dominus custodit te ab omni malo : custodiat animam tuam Dominus.

Dominus custodiat introïtum tuum et exitum tuum : ex hoc, nunc et usquè in sæculum.

Requiem æternam, etc.

Ant. Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.

Psalm 119.

De profundis clamavi ad te, Domine : Domine, exaudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendentes : in vocem deprecationis meæ.

Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit ?

Quia apud te propitiatio est : et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo ejus : speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usquè ad noctem : speret Israël in Domino.

Quia apud Dominum misericordia : et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israël : ex omnibus iniquitatibus ejus.

Requiem æternam, etc.

Ant. Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit.

Psalm 137.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : quoniam audisti verba oris mei.

In conspectu angelorum psallam tibi : adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo,

Super misericordia tua et veritate tua : quoniam magnificâsti super omne, nomen sanctum tuum.

In quacumque die invocavero te, exaudi me : multiplicabis in anima mea virtutem.

Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ : quia audierunt omnia verba oris tui.

Et cantent in viis Domini : quoniàm magna est gloria Domini.

Quoniàm excelsus Dominus, et humilia respicit : et alta a longè cognoscit.

Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me : et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.

Dominus retribuet pro me : Domine, misericordia tua in sæculum ; opera manuum tuarum ne despicias.

Requiem æternam, etc.

Ant. Opera manuum tuarum, Domine, ne despicias.

℣. Audivi vocem de cœlo dicentem mihi.

℟. Beati mortui qui in Domino moriuntur.

Magnificat, etc., varlerc’h.

Ant. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non ejiciam foràs.

Pater noster, etc.

Psalm 145.

Lauda, anima mea, Dominum : laudabo Dominum in vita mea : psallam Deo meo quandiù fuero.

Nolite confidere in principibus : in filiis hominum, in quibus non est salus.

Exivit spiritus ejus, et revertetur in terram suam : in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius : qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt.

Qui custodit veritatem in sæculum, facit judicium injuriam patientibus : dat escam esurientibus.

Dominus solvit compeditos : Dominus illuminat cæcos.

Dominus erigit elisos : Dominus diligit justos.

Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet : et vias peccatorum disperdet.

Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus, Sion : in generationem et generationem.

℣. Requiem ætemam, etc. ℣. A porta inferi. ℟. Erue, Domine, animas eorum.

℣. Requiescant in pace. ℟. Amen.

℣. Domine, exaudi, etc.

Oræson.

Fidelium, Deus, omnium conditor et redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum ; ut indulgentiam quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur ; Qui vivis, etc.