Litaniou Jesus (Canticou spirituel, 1836)

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
J.-B. Lefournier, 1836  (p. 135-137)





Kyrie eleïson,
Christe, eleïson.
Kyrie, eleïson.
Jesu, audi nos.
Jesu, exaudi nos.
Pater de cœlis Deus, misefere nobis.
Fili redemptor mundi Deus,
Spiritus Sancte Deus,
Sancta trinitas unus Deus,
Jesu fili Dei vivi,
Jesu splendor patris,
Jesu candor lucis æternæ,
Jesu Rex gloriæ,
Jesu sol justitiæ,
Jesu amabilis,
Jesu admirabilis,
Jesu Deus fortis,
Jesu Pater futuri sæculi,
Jesu magni Consilii Angele,
Jesu potentissime,
Jesu patientissime,
Jesu obedientissime,
Jesu mitis et humilis corde,
Jesu amator castitatis,
Jesu amator noster,
Jesu Deus pacis,
Jesu auctor vitæ,
Jesu exemplar virtutum,
Jesu zelator animarum,
Jesu Deus noster,

Jesu refugium nostrum,
Jesu Pater pauperum,
Jesu thesaurus fidelium,
Jesu bone pastor,
Jesu lux vera,
Jesu sapientia æterna,
Jesu bonitas infinita,
Jesu via et vita nostra,
Jesu gaudium Angelorum,
Jesu magister Apostolorum,
Jesu doctor Evangelistarum,
Jesu fortitudo Martyrum,
Jesu lumen Confessorum,
Jesu puritas Virginum,
Jesu corona Sanctorum omnium,

Miserere nobis.

Propitius esto, parce nobis Jesu.
Propitius esto, exaudi nos Jesu,
Ab omni malo, libera nos Jesu.

Ab omni peccato,
Ab irâ tuâ,
Ab insidiis diaboli,
A spiritu fornicationis,
A morte perpetuâ,
A neglectu inspirationum tuarum,
Per mysterium Sanctae incarnationis tuæ,
Per nativitatem tuam,
Per infantiam tuam,
Per divinissimam vitam tuam,
Per labores tuos,
Per agoniam et passionem tuam,
Per crucem et derelictionem tuam,
Per mortem et sepulturam tuam,
Per resurrectionem tuam,
Per ascensionem tuam,
Per gaudia tua,

Libera nos, Jesu.

Per gloriam tuam, libera nos Jesu.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi,
Parce nobis Jesu.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi,
Exaudi nos, Jesu.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi,
Miserere nobis, Jesu.
Jesu, audi nos.
Sit nomen Domini benedictum,
Ex hoc nunc, et usque in sæculum.


Oremus.


Domine Jesu-Christe, qui dixisti : petite et accipietis, quærite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, da nobis, quæsumus, Petentibus divinissimi amoris tui affectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus, et à tuâ nunquàm laude cessemus; qui cum Patre et Spiritu-Sancto vivis et regnas in sæcula sæculorum. Amen.