Gouel ar Relegou

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 533-535)



GOUEL AR RELEGOU.

Ar 4 Ps. quenta eus a C’housperou ar zul, p. 496.

Psalm 33.

Benedicam Dominum in omni tempore : semper laus ejus in ore meo.

In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et lætentur.

Magnificate Dominum mecum : et exaltemus nomen ejus in idipsum.

Exquisivi Dominum, et exaudivit me : et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur.

Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum : et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum : et eripiet eos.

Gustate et videte quoniàm suavis est Dominus : beatus vir qui sperat in eo.

Timete Dominum, omnes sancti ejus : quoniàm non est inopia timentibus eum.

Divites eguerunt, et esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos.

Quis est homo qui vult vitam : diligit dies videre bonos ?

Prohibe linguam tuam à malo, et labia tua ne loquantur dolum.

Diverte a malo, et fac bonum : inquire pacem, et persequere eam.

Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.

Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos : et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

Juxtà est Dominus his qui tribulato sunt corde : et humiles spiritu salvabit.

Multæ tribulationes justorum : et de omnibus his liberabit eos Dominus.

Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.

Mors peccatorum pessima : et qui oderunt justum delinquent.

Redimet Dominus animas servorum suorum : et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Gloria Patri, etc.

Hymn.

O vos unanimes Christiadum chori,
Sanctorum tumulos et cineres Patrum,
Dulces exuvias, pignora cœlitum,
Lætis dicite cantibus.

Cœlo quandò piis æqua laboribus
Felices animæ gaudia possident,
Pœnarum sociis debita redditur
Hìc laus et decus ossibus.

Passìm sparsa Deus polliciti memor,
Custos, ne pereant, pignora colligit ;
Electosque suis providus aggerit
Aptandos lapides locis.

Quin et relliquias et tumulos sibi
Aras ipse Deus consecrat hostia ;
Conjungensque suis se caput artubus
Hos secum simul immolat.

Vos, quorum cineres supplicibus pia,
Tutum præsidium, plebs colit osculis ;
Si vos nostra movent, subsidium boni,
Vestris ferte clientibus.

Ut cùm nostra novis splendida dotibus,
Surget juncta choris spirituum caro,
Indivisa Trias sit Deus omnia
Nobis semper in omnibus. Amen.