Gousperou sant Briec

Eus Wikimammenn
L. Prud'homme, 1849  (p. 660-661)


GOUSPEROU GOUEL S. BRIEC,[1]
Quenta Patron an Escopti-ma.

Evit a[r] [2] Gouel-ma e laverrot Gousperou ur sant Confessor Pontif, evel m’ho c’heffot merquet diaraoc en bajen 505, gant Antifonennou-ma.

Ant. Etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns firmamentum ejus quæ in Christo est fidei vestræ, alleluia.

Ant. Etsi aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatûs mei vos estis in Domino, alleluia.

Ant. Signa apostolatûs mei facta sunt super vos in omni patientiâ, in signis, et prodigiis, et virtutibus, alleluia.

Ant. Quæ est nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriæ ? Nonne vos antè Dominum nostrum Jesum-Christum ? Alleluia.

Ant. Absit a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis ; et docebo vos viam bonam et rectam, alleluia.


Capitulum. Col. 1.

NOn cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione Dei in omni sapientiâ et intellectu spirituali ; ut ambuletis dignè Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientiâ Dei.

Hymnus.

DUm plaudit aula Cœlitum,
Nostrum polo dùm cantibus,
Patrem micantem personat,
Natis silere sit nefas.
Suis procul qui finibus
Pestem Briocus depulit,
Hic, qui manebant, impios
Ritus deorum sustulit ;
Signis potens, fractum femur
Sanavit, artus languidos :
At quot tulit potentiùs
Ægris medelam mentibus !
Hæc nostra pressit limina ;
Hic vota fudit, hic preces,
Hic thura supplex ; his Deo
Libavit aris victimam.
Orbes, Brioce, qui super
Securus aureos poli,
Toto potiris nunc Deo,
Gregem benignus respice.
Clerum tuere, da tuos
Fidus sequatur tramites ;
Mores patris fac induat,

Fidemque servet integram.
Deus, Briocum qui beas,
Et junge pastori gregem,
Et junge clerum præsuli,
Qui te canant per sæcula.
Amen.

V/. Protector noster, aspice, Deus, alleluia ;

R/. Et respice in faciem Christi tui, alleluia.

D’ar Magnificat, Ant.

Respice ad preces ejus, Domine Deus ; audi orationem quam orat coram te hodiè, ut exaudias deprecationem populi tui, quodcumque oraverint in loco isto, alleluia.

Oremus.

DEus, qui gentis nostræ primitias, beati Brioci Pontificis tui prædicatione et miraculis, discere voluisti legem vitæ et disciplinæ ; praesta, quæsumus, ut tanti beneficii memoriam recolentes, et quam tenuit sectemur fidem, et quæ virtutum dedit imitemur exempla. Per.



  1. D’ar 5 a viz Mae.
  2. Moullet : an.