Pajenn:Catechis, 1814.djvu/104

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ


A morte perpetuâ, libera.
A neglectu inspirationum tuarum, libera.
Per Mysterium Sanctæ incarnationis tuæ, libera.
Per Nativitatem tuam, libera nos Jesus [sic].

Per infantiam tuam,
Per divinissimam vitam tuam,
Per labores tuos,
Per dolores tuos,
Per agoniam et passionem tuam,
Per crucem et derelictionem tuam,
Per mortem et sepulturam tuam,
Per sanctam resurrectionem tuam,
Per admirabilem ascensionem tuam,
Per gaudia tua,
Per gloriam tuam,
Libera nos Jesu.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis Jesu.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Jesu.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis Jesu.

V/ Sit nomen Domini benedictum.

R/ Ex hoc nunc et usque in sæculum.


OREMUS.

DOmine Jesus Christe, qui dixisti : petite et accipietis : quærite et invenietis ; pulsate et aperietur vobis, quæsumus, da nobis petentibus divini tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus, et à tua nunquam laude cessemus. Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. R/. Amen.