Pajenn:Buhez Santez Nonn.djvu/36

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
xxxi
du buhez santez nonn.

tria ibi munera reperies, cervum scilicet quem persequeris, piscem et favum : ex his itaque tribus reserves favum scilicet, partemque piscis et cervi ; quæ custodienda filio ex te nascituro transmittes ad Nautanum monasterium quod nunc usque depositi monasterium vocatur. Quae quidem munera hujus vitam prænuntiant : favus enim mellis ejus sapientiam clamat, piscis vero aquaticam vitam ejus, quam in pane et aqua tantum ducet, significat ; cervus autem in antiquo serpente ejus significat dominium.

Sanctus quoque Patricius episcopus Demetica [1] intrans rura, ubique perlustrans, tandem ad locum qui vallis Rosina nominatur pervenit et gratum agnoscens locum devovit Deo ibi fideliter deservire : sed angelus domini ei apparens, dixit : Tibi, inquit, non istum locum Deus disposuit, sed filio qui nondum est natus, nec nisi triginta peractis annis nascetur.

  1. Demetica id est subgualia. Galf. Mon.